Praha: Státní Pedagogické Nakladatelství, 1955. — 476 p. — (Monografie Archivu orientálního 15).
Omnem linguae Tocharicae materiam modo descriptivo et etymologico pertractandi primus conatus meus erat in una parte dissertationis meae „Symbolae artis grammaticae et litterarum Tocharicarum", qua doctoris philosophiae Carolinae Universitatis Pragensis honorem anno MCMXXlX adeptus sum. Quattuor partes huius dissertationis, sc. „Litterae Indicae in Asia Centrali", „Vocabula Indica in dialectis linguae Tocharicae A et B“, „De numeralibus dialecti Tocharicae A", „Lineamenta coniugationis in dialecte A" annis sequentibus typis expressae sunt. Pars ea autem, quam primum commemoravi, quae tum „Lexici Tocharici conatus" appellabatur, typis expressa non erat, quia, quamquam iam ab anno MCMXXX omnem linguae Tocharicae materiam, i. e. cum dialecti A, tum dialecti B, quae eo tempore typis expressa erat, excerptam habebam, eam edere haesitabam, cum frustra sperarem fore, ut materia dialecti Tocharicae B Parisiis deposita, sed nondum typis expressa, brevi ederetur.